← 回書卷目次 · 武加大譯本 › 以斯帖記
True
以斯帖記 第 12 章
拉丁文原文.6 節.部分字詞可點開查義
← 第 11 章第 13 章 → 📖 這一章另有 3 種原文 ——
並排對照(希伯來文舊約、七十士譯本、吉茲文聖經)
ℹ️ 本語料沒有逐節的詞法標註,字義是依字形比對詞典得到的——對上了不代表是同一個字(變化形可能與另一個字的原形同形)。需要精確判斷時請覆核原文與專門詞典。
播放整章原文誦讀(本站合成語音)–:––下載 mp3 12:1
Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii.
12:2
Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi.
12:3
Qui de utroque, habita quaestione, confessos jussit duci ad mortem.
12:4
Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis : sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit.
12:5
Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.
12:6
Aman vero filius Amadathi Bugaeus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochaeo et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolae autem hoc exemplar fuit.
← 第 11 章第 13 章 → 新的原文誦讀上線時通知我
每次有新章節誦讀影片就寄一封信。採雙重確認,隨時可一鍵取消。