📜 Verbum
Scripture and the Fathers, read aloud in the original

Malachi

Malachi 4 — 2 originals side by side

Versification differs between traditions. Columns are aligned by verse number; where a text has no such verse the cell is left blank rather than forced into line. Tap any word for a gloss.

Latin
Vulgate
Ge'ez
Ge'ez Bible
4:1
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus : et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula : et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et germen.
ወናሁይመጽእመዋዕለእግዚአብሔርእንዘይነድድከመእሳትዋያዕዮሙወይከውኑባዕዳነአሕዛበወኲሎሙበርተዓመፃሐሠረወተውዕዮሙዕለተእንተትመጽእይበእግዚአብሔርዘኲሎይመልክወኢይተርፍሥርዎሙወኢዓጽቆሙ
4:2
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus : et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
ወይሠርቅለክሙለእለትፈርሁስምየፀሐየጽድቅወሕይመትውስተክነፊሁወትወፅኡወታንፈርዕጹከመጣዕዋዘተፈትሐእማእሰሩ
4:3
Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
ወትከይድዎሙለኃጥኣንወይከወኑሐመድበታሕተእገሪክሙበዕለትእንተእገብርአነይቤእግዚአብሔርዘኲሎይመልክ
4:4
Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, praecepta et judicia.
4:5
Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
ናሁአነእፌኑለክኤልሃስሃተዝብያዌዘእንበለትብጻሕዕለተእግዚአብሔርዓባእንተታስተርኢ
4:6
Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.
ወይመይጥልበአብኀበውሉድወልበብእሲኀበቢጹአመመጻኩንወቀሠፍክዋለምድር
4:7
ተዘከሩህገሙሴገብርየዘአዘዝክዎበኮሬብስርዓተወኲነኔለኲሉእስራኤል
read Latin aloneread Ge'ez alone