📜 Verbum
Scripture and the Fathers, read aloud in the original

← All books · Vulgate › Esther

Esther 15

Latin original · 19 verses · some words can be tapped for a gloss

← ch. 14ch. 16 →
📖 This chapter exists in 3 other originals — side by side (Hebrew Old Testament, Septuagint, Ge'ez Bible)
15:1
Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochaeus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
15:2
Memorare, inquit, dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem :
15:3
et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
15:4
Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.
15:5
Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
15:6
et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens :
15:7
altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.
15:8
Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
15:9
Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus : eratque terribilis aspectu.
15:10
Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.
15:11
Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur :
15:12
Quid habes, Esther ? ego sum frater tuus : noli metuere.
15:13
Non morieris : non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est.
15:14
Accede igitur, et tange sceptrum.
15:15
Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait : Cur mihi non loqueris ?
15:16
Quae respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae.
15:17
Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
15:18
Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
15:19
Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.
← ch. 14ch. 16 →
12345678910111213141516