| 13:1 | Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim : | ወሀሎ፡ አሐዱ፡ ብእሲ፡ ዘይነብር፡ ባቢሎን፡ ወስሙ፡ ኢዮአቄም። |
|---|
| 13:2 | et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis, et timentem Deum : | ወአውሰበ፡ ብእሲተ፡ እንተ፡ ስማ፡ ሶሰና፡ ወለተ፡ ኪልቂዩ። ወሠናይት፡ ጥቀ፡ ወትፈርህ፡ እግዚአብሔር። |
|---|
| 13:3 | parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. | ወአዝማዲሃኒ፡ ጻድቃን፡ ወመሀርዋ፡ ለወለቶሙ፡ ኦሪተ፡ ሙሴ። |
|---|
| 13:4 | Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae : et ad ipsum confluebant Judaei, eo quod esset honorabilior omnium. | ወኢይዋቄም፡ ባዕል፡ ጥቀ፡ ወቦ፡ ዐጸድ፡ አህማል፡ ጎረ፡ ቤቱ፤ ወይመጽኡ፡ ኀቤሁ፡ ኤሁድ፡ እስመ፡ ውእቱ፡ ከብር፡ እምኵሎሙ። |
|---|
| 13:5 | Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. | ወአስተርአዩ፡ ክልኤቱ፡ ረበናት፡ መድልዋን፡ በውእቱ፡ ዓመት፡ እለ፡ በእንቲአሆሙ፡ ነገረ፡ እግዚአ፡ ብሔር፡ ከመ፡ እምባቢሎን፡ ወፅአት፡ ኀጢአት፡ እምረበናት፡ መድልዋን፡ እለ፡ ይብ፡ ነዐቅቦሙ፡ ለሕዝብ። |
|---|
| 13:6 | Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia. | ወእሙንቱ፡ ይፀመዱ፡ ቤተ፡ ኢዮአቄም፡ ወይመጽኡ፡ ኀቤሁ፡ ኵሎሙ፡ እለ፡ ይትኴነኑ። |
|---|
| 13:7 | Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. | ወእምዝ፡ አቲዎ፡ ሕዝብ፡ ጊዜ፡ ቀትር፡ ትበውእ፡ ሶሰና፡ ወታንሶሱ፡ ውስተ፡ ዐጸደ፡ አቅማሕ፡ ዘምታ። |
|---|
| 13:8 | Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus : | ወይሬእይዋ፡ ረበናት፡ ኵሎ፡ አሚረ፡ ሶበ፡ ትበውእ፡ ወታንሶሱ፡ ወፈተውዋ። |
|---|
| 13:9 | et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur judiciorum justorum. | ወሜጡ፡ ልቦሙ፡ ወገፍትኡ፡ አዕይንቲሆሙ፡ ከመ፡ ኢይነጽሩ፡ ሰማየ፡ ወኢተዘከሩ፡ ኵነኔ፡ ጽድቅ። |
|---|
| 13:10 | Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum : | ወክል |
|---|
| 13:11 | erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. | — |
|---|
| 13:12 | Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum : | — |
|---|
| 13:13 | Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se. | — |
|---|
| 13:14 | Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam. | — |
|---|
| 13:15 | Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : aestus quippe erat : | — |
|---|
| 13:16 | et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam. | — |
|---|
| 13:17 | Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. | — |
|---|
| 13:18 | Et fecerunt sicut praeceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos. | — |
|---|
| 13:19 | Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt : | — |
|---|
| 13:20 | Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. | — |
|---|
| 13:21 | Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. | — |
|---|
| 13:22 | Ingemuit Susanna, et ait : Angustiae sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras. | — |
|---|
| 13:23 | Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. | — |
|---|
| 13:24 | Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam. | — |
|---|
| 13:25 | Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. | — |
|---|
| 13:26 | Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. | — |
|---|
| 13:27 | Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. | — |
|---|
| 13:28 | Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. | — |
|---|
| 13:29 | Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Joakim. Et statim miserunt. | — |
|---|
| 13:30 | Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. | — |
|---|
| 13:31 | Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. | — |
|---|
| 13:32 | At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus. | — |
|---|
| 13:33 | Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. | — |
|---|
| 13:34 | Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. | — |
|---|
| 13:35 | Quae flens suspexit ad caelum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. | — |
|---|
| 13:36 | Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. | — |
|---|
| 13:37 | Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. | — |
|---|
| 13:38 | Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. | — |
|---|
| 13:39 | Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit : | — |
|---|
| 13:40 | hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus. | — |
|---|
| 13:41 | Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. | — |
|---|
| 13:42 | Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, | — |
|---|
| 13:43 | tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me. | — |
|---|
| 13:44 | Exaudivit autem Dominus vocem ejus. | — |
|---|
| 13:45 | Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel : | — |
|---|
| 13:46 | et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus. | — |
|---|
| 13:47 | Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ? | — |
|---|
| 13:48 | Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ? | — |
|---|
| 13:49 | revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. | — |
|---|
| 13:50 | Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis. | — |
|---|
| 13:51 | Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos. | — |
|---|
| 13:52 | Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius : | — |
|---|
| 13:53 | judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies. | — |
|---|
| 13:54 | Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino. | — |
|---|
| 13:55 | Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. | — |
|---|
| 13:56 | Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum : | — |
|---|
| 13:57 | sic faciebatis filiabus Israël, et illae timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. | — |
|---|
| 13:58 | Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino. | — |
|---|
| 13:59 | Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. | — |
|---|
| 13:60 | Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. | — |
|---|
| 13:61 | Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, | — |
|---|
| 13:62 | ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. | — |
|---|
| 13:63 | Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. | — |
|---|
| 13:64 | Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. | — |
|---|
| 13:65 | Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus. | — |
|---|