| 14:1 | Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus. | ወሀሎ፡ ዳንኤል፡ ደቀ፡ ጽርሑ፡ ለንጉሥ፡ ወይከብር፡ እምኵሎሙ፡ አዕርክቲሁ። |
|---|
| 14:2 | Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex. | ወሀሎ፡ ምስል፡ ዘያመልክዎ |
|---|
| 14:3 | Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum : porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ? | — |
|---|
| 14:4 | Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. | — |
|---|
| 14:5 | Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? an non vides quanta comedat et bibat quotidie ? | — |
|---|
| 14:6 | Et ait Daniel arridens : Ne erres, rex : iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando. | — |
|---|
| 14:7 | Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini. | — |
|---|
| 14:8 | Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum. | — |
|---|
| 14:9 | Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. | — |
|---|
| 14:10 | Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo : | — |
|---|
| 14:11 | et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. | — |
|---|
| 14:12 | Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. | — |
|---|
| 14:13 | Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel : praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt. | — |
|---|
| 14:14 | Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt. | — |
|---|
| 14:15 | Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo. | — |
|---|
| 14:16 | Et ait rex : Salvane sunt signacula, Daniel ? Qui respondit : Salva, rex. | — |
|---|
| 14:17 | Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna : Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam. | — |
|---|
| 14:18 | Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro : et dixit : Ecce pavimentum : animadverte cujus vestigia sint haec. | — |
|---|
| 14:19 | Et dixit rex : Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex. | — |
|---|
| 14:20 | Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum : et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur, et consumebant quae erant super mensam. | — |
|---|
| 14:21 | Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis : qui subvertit eum, et templum ejus. | — |
|---|
| 14:22 | Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii. | — |
|---|
| 14:23 | Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens : adora ergo eum. | — |
|---|
| 14:24 | Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens : iste autem non est deus vivens. | — |
|---|
| 14:25 | Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex : Do tibi. | — |
|---|
| 14:26 | Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis. | — |
|---|
| 14:27 | Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judaeus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. | — |
|---|
| 14:28 | Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. | — |
|---|
| 14:29 | Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. | — |
|---|
| 14:30 | Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. | — |
|---|
| 14:31 | Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves : et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. | — |
|---|
| 14:32 | Erat autem Habacuc propheta in Judaea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo : et ibat in campum ut ferret messoribus. | — |
|---|
| 14:33 | Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. | — |
|---|
| 14:34 | Et dixit Habacuc : Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio. | — |
|---|
| 14:35 | Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. | — |
|---|
| 14:36 | Et clamavit Habacuc, dicens : Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus. | — |
|---|
| 14:37 | Et ait Daniel : Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te. | — |
|---|
| 14:38 | Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo. | — |
|---|
| 14:39 | Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. | — |
|---|
| 14:40 | Et exclamavit voce magna rex, dicens : Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. | — |
|---|
| 14:41 | Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo. | — |
|---|
| 14:42 | Tunc rex ait : Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis : quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum. | — |
|---|