14:1 ⧉ ⤴︎ Erat autem Daniel conviva regis , et honoratus super omnes amicos ejus .
ወሀሎ ፡ ዳንኤል ፡ ደቀ ፡ ጽርሑ ፡ ለንጉሥ ፡ ወይከብር ፡ እምኵሎሙ ፡ አዕርክቲሁ ።
14:2 ⧉ ⤴︎ Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim , et oves quadraginta , vinique amphorae sex .
ወሀሎ ፡ ምስል ፡ ዘያመልክዎ
14:3 ⧉ ⤴︎ Rex quoque colebat eum , et ibat per singulos dies adorare eum : porro Daniel adorabat Deum suum . Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ?
— 14:4 ⧉ ⤴︎ Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta , sed viventem Deum , qui creavit caelum , et terram , et habet potestatem omnis carnis .
— 14:5 ⧉ ⤴︎ Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? an non vides quanta comedat et bibat quotidie ?
— 14:6 ⧉ ⤴︎ Et ait Daniel arridens : Ne erres , rex : iste enim intrinsecus luteus est , et forinsecus aereus , neque comedit aliquando .
— 14:7 ⧉ ⤴︎ Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus , et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has , moriemini .
— 14:8 ⧉ ⤴︎ Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec , morietur Daniel , quia blasphemavit in Bel . Et dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum .
— 14:9 ⧉ ⤴︎ Erant autem sacerdotes Bel septuaginta , exceptis uxoribus , et parvulis , et filiis . Et venit rex cum Daniele in templum Bel .
— 14:10 ⧉ ⤴︎ Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu , rex , pone escas , et vinum misce , et claude ostium , et signa annulo tuo :
— 14:11 ⧉ ⤴︎ et cum ingressus fueris mane , nisi inveneris omnia comesta a Bel , morte moriemur , vel Daniel qui mentitus est adversum nos .
— 14:12 ⧉ ⤴︎ Contemnebant autem , quia fecerant sub mensa absconditum introitum , et per illum ingrediebantur semper , et devorabant ea .
— 14:13 ⧉ ⤴︎ Factum est igitur postquam egressi sunt illi , rex posuit cibos ante Bel : praecepit Daniel pueris suis , et attulerunt cinerem , et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium , et signantes annulo regis abierunt .
— 14:14 ⧉ ⤴︎ Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam , et uxores et filii eorum , et comederunt omnia , et biberunt .
— 14:15 ⧉ ⤴︎ Surrexit autem rex primo diluculo , et Daniel cum eo .
— 14:16 ⧉ ⤴︎ Et ait rex : Salvane sunt signacula , Daniel ? Qui respondit : Salva , rex .
— 14:17 ⧉ ⤴︎ Statimque cum aperuisset ostium , intuitus rex mensam , exclamavit voce magna : Magnus es , Bel , et non est apud te dolus quisquam .
— 14:18 ⧉ ⤴︎ Et risit Daniel , et tenuit regem ne ingrederetur intro : et dixit : Ecce pavimentum : animadverte cujus vestigia sint haec .
— 14:19 ⧉ ⤴︎ Et dixit rex : Video vestigia virorum , et mulierum , et infantium . Et iratus est rex .
— 14:20 ⧉ ⤴︎ Tunc apprehendit sacerdotes , et uxores , et filios eorum : et ostenderunt ei abscondita ostiola , per quae ingrediebantur , et consumebant quae erant super mensam .
— 14:21 ⧉ ⤴︎ Occidit ergo illos rex , et tradidit Bel in potestatem Danielis : qui subvertit eum , et templum ejus .
— 14:22 ⧉ ⤴︎ Et erat draco magnus in loco illo , et colebant eum Babylonii .
— 14:23 ⧉ ⤴︎ Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens : adora ergo eum .
— 14:24 ⧉ ⤴︎ Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro , quia ipse est Deus vivens : iste autem non est deus vivens .
— 14:25 ⧉ ⤴︎ Tu autem , rex , da mihi potestatem , et interficiam draconem absque gladio et fuste . Et ait rex : Do tibi .
— 14:26 ⧉ ⤴︎ Tulit ergo Daniel picem , et adipem , et pilos , et coxit pariter : fecitque massas , et dedit in os draconis , et diruptus est draco . Et dixit : Ecce quem colebatis .
— 14:27 ⧉ ⤴︎ Quod cum audissent Babylonii , indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem , dixerunt : Judaeus factus est rex : Bel destruxit , draconem interfecit , et sacerdotes occidit .
— 14:28 ⧉ ⤴︎ Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem , alioquin interficiemus te , et domum tuam .
— 14:29 ⧉ ⤴︎ Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus , tradidit eis Danielem .
— 14:30 ⧉ ⤴︎ Qui miserunt eum in lacum leonum , et erat ibi diebus sex .
— 14:31 ⧉ ⤴︎ Porro in lacu erant leones septem , et dabantur eis duo corpora quotidie , et duae oves : et tunc non data sunt eis , ut devorarent Danielem .
— 14:32 ⧉ ⤴︎ Erat autem Habacuc propheta in Judaea , et ipse coxerat pulmentum , et intriverat panes in alveolo : et ibat in campum ut ferret messoribus .
— 14:33 ⧉ ⤴︎ Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli , qui est in lacu leonum .
— 14:34 ⧉ ⤴︎ Et dixit Habacuc : Domine , Babylonem non vidi , et lacum nescio .
— 14:35 ⧉ ⤴︎ Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus , et portavit eum capillo capitis sui , posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui .
— 14:36 ⧉ ⤴︎ Et clamavit Habacuc , dicens : Daniel serve Dei , tolle prandium quod misit tibi Deus .
— 14:37 ⧉ ⤴︎ Et ait Daniel : Recordatus es mei , Deus , et non dereliquisti diligentes te .
— 14:38 ⧉ ⤴︎ Surgensque Daniel comedit . Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo .
— 14:39 ⧉ ⤴︎ Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad lacum , et introspexit , et ecce Daniel sedens in medio leonum .
— 14:40 ⧉ ⤴︎ Et exclamavit voce magna rex , dicens : Magnus es , Domine Deus Danielis . Et extraxit eum de lacu leonum .
— 14:41 ⧉ ⤴︎ Porro illos , qui perditionis ejus causa fuerant , intromisit in lacum , et devorati sunt in momento coram eo .
— 14:42 ⧉ ⤴︎ Tunc rex ait : Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis : quia ipse est salvator , faciens signa et mirabilia in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum .
—