← All books · Vulgate › Daniel
True
Daniel 14 Latin original · 42 verses · some words can be tapped for a gloss
← ch. 13 ch. 1 ch. 2 ch. 3 ch. 4 ch. 5 ch. 6 ch. 7 ch. 8 ch. 9 ch. 10 ch. 11 ch. 12 ch. 13 ch. 14 📖 This chapter exists in 3 other originals —
side by side (Hebrew Old Testament, Septuagint, Ge'ez Bible)
ℹ️ This corpus has no morphological tagging . Glosses are matched by word form against a dictionary — a match does not prove it is the same word (an inflected form can coincide with another word’s lemma). Verify against the original and a specialist lexicon where precision matters.
⏮ ▶ Play chapter Read aloud in the original (synthesised on this site) –:–– Speed0.75× 1× 1.25× 1.5× Download mp3 14:1▷ ⧉ ⤴︎
Erat autem Daniel conviva regis , et honoratus super omnes amicos ejus .
14:2▷ ⧉ ⤴︎
Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim , et oves quadraginta , vinique amphorae sex .
14:3▷ ⧉ ⤴︎
Rex quoque colebat eum , et ibat per singulos dies adorare eum : porro Daniel adorabat Deum suum . Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ?
14:4▷ ⧉ ⤴︎
Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta , sed viventem Deum , qui creavit caelum , et terram , et habet potestatem omnis carnis .
14:5▷ ⧉ ⤴︎
Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? an non vides quanta comedat et bibat quotidie ?
14:6▷ ⧉ ⤴︎
Et ait Daniel arridens : Ne erres , rex : iste enim intrinsecus luteus est , et forinsecus aereus , neque comedit aliquando .
14:7▷ ⧉ ⤴︎
Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus , et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has , moriemini .
14:8▷ ⧉ ⤴︎
Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec , morietur Daniel , quia blasphemavit in Bel . Et dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum .
14:9▷ ⧉ ⤴︎
Erant autem sacerdotes Bel septuaginta , exceptis uxoribus , et parvulis , et filiis . Et venit rex cum Daniele in templum Bel .
14:10▷ ⧉ ⤴︎
Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu , rex , pone escas , et vinum misce , et claude ostium , et signa annulo tuo :
14:11▷ ⧉ ⤴︎
et cum ingressus fueris mane , nisi inveneris omnia comesta a Bel , morte moriemur , vel Daniel qui mentitus est adversum nos .
14:12▷ ⧉ ⤴︎
Contemnebant autem , quia fecerant sub mensa absconditum introitum , et per illum ingrediebantur semper , et devorabant ea .
14:13▷ ⧉ ⤴︎
Factum est igitur postquam egressi sunt illi , rex posuit cibos ante Bel : praecepit Daniel pueris suis , et attulerunt cinerem , et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium , et signantes annulo regis abierunt .
14:14▷ ⧉ ⤴︎
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam , et uxores et filii eorum , et comederunt omnia , et biberunt .
14:15▷ ⧉ ⤴︎
Surrexit autem rex primo diluculo , et Daniel cum eo .
14:16▷ ⧉ ⤴︎
Et ait rex : Salvane sunt signacula , Daniel ? Qui respondit : Salva , rex .
14:17▷ ⧉ ⤴︎
Statimque cum aperuisset ostium , intuitus rex mensam , exclamavit voce magna : Magnus es , Bel , et non est apud te dolus quisquam .
14:18▷ ⧉ ⤴︎
Et risit Daniel , et tenuit regem ne ingrederetur intro : et dixit : Ecce pavimentum : animadverte cujus vestigia sint haec .
14:19▷ ⧉ ⤴︎
Et dixit rex : Video vestigia virorum , et mulierum , et infantium . Et iratus est rex .
14:20▷ ⧉ ⤴︎
Tunc apprehendit sacerdotes , et uxores , et filios eorum : et ostenderunt ei abscondita ostiola , per quae ingrediebantur , et consumebant quae erant super mensam .
14:21▷ ⧉ ⤴︎
Occidit ergo illos rex , et tradidit Bel in potestatem Danielis : qui subvertit eum , et templum ejus .
14:22▷ ⧉ ⤴︎
Et erat draco magnus in loco illo , et colebant eum Babylonii .
14:23▷ ⧉ ⤴︎
Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens : adora ergo eum .
14:24▷ ⧉ ⤴︎
Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro , quia ipse est Deus vivens : iste autem non est deus vivens .
14:25▷ ⧉ ⤴︎
Tu autem , rex , da mihi potestatem , et interficiam draconem absque gladio et fuste . Et ait rex : Do tibi .
14:26▷ ⧉ ⤴︎
Tulit ergo Daniel picem , et adipem , et pilos , et coxit pariter : fecitque massas , et dedit in os draconis , et diruptus est draco . Et dixit : Ecce quem colebatis .
14:27▷ ⧉ ⤴︎
Quod cum audissent Babylonii , indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem , dixerunt : Judaeus factus est rex : Bel destruxit , draconem interfecit , et sacerdotes occidit .
14:28▷ ⧉ ⤴︎
Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem , alioquin interficiemus te , et domum tuam .
14:29▷ ⧉ ⤴︎
Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus , tradidit eis Danielem .
14:30▷ ⧉ ⤴︎
Qui miserunt eum in lacum leonum , et erat ibi diebus sex .
14:31▷ ⧉ ⤴︎
Porro in lacu erant leones septem , et dabantur eis duo corpora quotidie , et duae oves : et tunc non data sunt eis , ut devorarent Danielem .
14:32▷ ⧉ ⤴︎
Erat autem Habacuc propheta in Judaea , et ipse coxerat pulmentum , et intriverat panes in alveolo : et ibat in campum ut ferret messoribus .
14:33▷ ⧉ ⤴︎
Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli , qui est in lacu leonum .
14:34▷ ⧉ ⤴︎
Et dixit Habacuc : Domine , Babylonem non vidi , et lacum nescio .
14:35▷ ⧉ ⤴︎
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus , et portavit eum capillo capitis sui , posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui .
14:36▷ ⧉ ⤴︎
Et clamavit Habacuc , dicens : Daniel serve Dei , tolle prandium quod misit tibi Deus .
14:37▷ ⧉ ⤴︎
Et ait Daniel : Recordatus es mei , Deus , et non dereliquisti diligentes te .
14:38▷ ⧉ ⤴︎
Surgensque Daniel comedit . Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo .
14:39▷ ⧉ ⤴︎
Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad lacum , et introspexit , et ecce Daniel sedens in medio leonum .
14:40▷ ⧉ ⤴︎
Et exclamavit voce magna rex , dicens : Magnus es , Domine Deus Danielis . Et extraxit eum de lacu leonum .
14:41▷ ⧉ ⤴︎
Porro illos , qui perditionis ejus causa fuerant , intromisit in lacum , et devorati sunt in momento coram eo .
14:42▷ ⧉ ⤴︎
Tunc rex ait : Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis : quia ipse est salvator , faciens signa et mirabilia in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum .
← ch. 13 ch. 1 ch. 2 ch. 3 ch. 4 ch. 5 ch. 6 ch. 7 ch. 8 ch. 9 ch. 10 ch. 11 ch. 12 ch. 13 ch. 14 Tell me when new readings are published One email per new chapter reading. Double opt-in; one-click unsubscribe.
Subscribe