← All books · Vulgate › Daniel
True
Daniel 13 Latin original · 65 verses · some words can be tapped for a gloss
← ch. 12 ch. 1 ch. 2 ch. 3 ch. 4 ch. 5 ch. 6 ch. 7 ch. 8 ch. 9 ch. 10 ch. 11 ch. 12 ch. 13 ch. 14 ch. 14 → 📖 This chapter exists in 3 other originals —
side by side (Hebrew Old Testament, Septuagint, Ge'ez Bible)
ℹ️ This corpus has no morphological tagging . Glosses are matched by word form against a dictionary — a match does not prove it is the same word (an inflected form can coincide with another word’s lemma). Verify against the original and a specialist lexicon where precision matters.
⏮ ▶ Play chapter Read aloud in the original (synthesised on this site) –:–– Speed0.75× 1× 1.25× 1.5× Download mp3 13:1▷ ⧉ ⤴︎
Et erat vir habitans in Babylone , et nomen ejus Joakim :
13:2▷ ⧉ ⤴︎
et accepit uxorem nomine Susannam , filiam Helciae , pulchram nimis , et timentem Deum :
13:3▷ ⧉ ⤴︎
parentes enim illius , cum essent justi , erudierunt filiam suam secundum legem Moysi .
13:4▷ ⧉ ⤴︎
Erat autem Joakim dives valde , et erat ei pomarium vicinum domui suae : et ad ipsum confluebant Judaei , eo quod esset honorabilior omnium .
13:5▷ ⧉ ⤴︎
Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno , de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus , qui videbantur regere populum .
13:6▷ ⧉ ⤴︎
Isti frequentabant domum Joakim , et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia .
13:7▷ ⧉ ⤴︎
Cum autem populus revertisset per meridiem , ingrediebatur Susanna , et deambulabat in pomario viri sui .
13:8▷ ⧉ ⤴︎
Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem , et exarserunt in concupiscentiam ejus :
13:9▷ ⧉ ⤴︎
et everterunt sensum suum , et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum , neque recordarentur judiciorum justorum .
13:10▷ ⧉ ⤴︎
Erant ergo ambo vulnerati amore ejus , nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :
13:11▷ ⧉ ⤴︎
erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam , volentes concumbere cum ea .
13:12▷ ⧉ ⤴︎
Et observabant quotidie sollicitius videre eam . Dixitque alter ad alterum :
13:13▷ ⧉ ⤴︎
Eamus domum , quia hora prandii est . Et egressi , recesserunt a se .
13:14▷ ⧉ ⤴︎
Cumque revertissent , venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam , confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam .
13:15▷ ⧉ ⤴︎
Factum est autem , cum observarent diem aptum , ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius , cum duabus solis puellis , voluitque lavari in pomario : aestus quippe erat :
13:16▷ ⧉ ⤴︎
et non erat ibi quisquam , praeter duos senes absconditos , et contemplantes eam .
13:17▷ ⧉ ⤴︎
Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum , et smigmata , et ostia pomarii claudite , ut laver .
13:18▷ ⧉ ⤴︎
Et fecerunt sicut praeceperat : clauseruntque ostia pomarii , et egressae sunt per posticum ut afferrent quae jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos .
13:19▷ ⧉ ⤴︎
Cum autem egressae essent puellae , surrexerunt duo senes , et accurrerunt ad eam , et dixerunt :
13:20▷ ⧉ ⤴︎
Ecce ostia pomarii clausa sunt , et nemo nos videt , et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis , et commiscere nobiscum .
13:21▷ ⧉ ⤴︎
Quod si nolueris , dicemus contra te testimonium , quod fuerit tecum juvenis , et ob hanc causam emiseris puellas a te .
13:22▷ ⧉ ⤴︎
Ingemuit Susanna , et ait : Angustiae sunt mihi undique : si enim hoc egero , mors mihi est : si autem non egero , non effugiam manus vestras .
13:23▷ ⧉ ⤴︎
Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras , quam peccare in conspectu Domini .
13:24▷ ⧉ ⤴︎
Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam .
13:25▷ ⧉ ⤴︎
Et cucurrit unus ad ostia pomarii , et aperuit .
13:26▷ ⧉ ⤴︎
Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario , irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset .
13:27▷ ⧉ ⤴︎
Postquam autem senes locuti sunt , erubuerunt servi vehementer , quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna . Et facta est dies crastina .
13:28▷ ⧉ ⤴︎
Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus , venerunt et duo presbyteri , pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam .
13:29▷ ⧉ ⤴︎
Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Joakim . Et statim miserunt .
13:30▷ ⧉ ⤴︎
Et venit cum parentibus , et filiis , et universis cognatis suis .
13:31▷ ⧉ ⤴︎
Porro Susanna erat delicata nimis , et pulchra specie .
13:32▷ ⧉ ⤴︎
At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta ), ut vel sic satiarentur decore ejus .
13:33▷ ⧉ ⤴︎
Flebant igitur sui , et omnes qui noverant eam .
13:34▷ ⧉ ⤴︎
Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi , posuerunt manus suas super caput ejus .
13:35▷ ⧉ ⤴︎
Quae flens suspexit ad caelum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino .
13:36▷ ⧉ ⤴︎
Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli , ingressa est haec cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii , et dimisit a se puellas .
13:37▷ ⧉ ⤴︎
Venitque ad eam adolescens , qui erat absconditus , et concubuit cum ea .
13:38▷ ⧉ ⤴︎
Porro nos cum essemus in angulo pomarii , videntes iniquitatem , cucurrimus ad eos , et vidimus eos pariter commisceri .
13:39▷ ⧉ ⤴︎
Et illum quidem non quivimus comprehendere , quia fortior nobis erat , et apertis ostiis exilivit :
13:40▷ ⧉ ⤴︎
hanc autem cum apprehendissemus , interrogavimus , quisnam esset adolescens , et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus .
13:41▷ ⧉ ⤴︎
Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi , et condemnaverunt eam ad mortem .
13:42▷ ⧉ ⤴︎
Exclamavit autem voce magna Susanna , et dixit : Deus aeterne , qui absconditorum es cognitor , qui nosti omnia antequam fiant ,
13:43▷ ⧉ ⤴︎
tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior , cum nihil horum fecerim , quae isti malitiose composuerunt adversum me .
13:44▷ ⧉ ⤴︎
Exaudivit autem Dominus vocem ejus .
13:45▷ ⧉ ⤴︎
Cumque duceretur ad mortem , suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris , cujus nomen Daniel :
13:46▷ ⧉ ⤴︎
et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus .
13:47▷ ⧉ ⤴︎
Et conversus omnis populus ad eum , dixit : Quis est iste sermo , quem tu locutus es ?
13:48▷ ⧉ ⤴︎
Qui cum staret in medio eorum , ait : Sic fatui filii Israël , non judicantes , neque quod verum est cognoscentes , condemnastis filiam Israël ?
13:49▷ ⧉ ⤴︎
revertimini ad judicium , quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam .
13:50▷ ⧉ ⤴︎
Reversus est ergo populus cum festinatione , et dixerunt ei senes : Veni , et sede in medio nostrum , et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis .
13:51▷ ⧉ ⤴︎
Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul , et dijudicabo eos .
13:52▷ ⧉ ⤴︎
Cum ergo divisi essent alter ab altero , vocavit unum de eis , et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum , nunc venerunt peccata tua , quae operabaris prius :
13:53▷ ⧉ ⤴︎
judicans judicia injusta , innocentes opprimens , et dimittens noxios , dicente Domino : Innocentem et justum non interficies .
13:54▷ ⧉ ⤴︎
Nunc ergo , si vidisti eam , dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi . Qui ait : Sub schino .
13:55▷ ⧉ ⤴︎
Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei , accepta sententia ab eo , scindet te medium .
13:56▷ ⧉ ⤴︎
Et , amoto eo , jussit venire alium , et dixit ei : Semen Chanaan , et non Juda , species decepit te , et concupiscentia subvertit cor tuum :
13:57▷ ⧉ ⤴︎
sic faciebatis filiabus Israël , et illae timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram .
13:58▷ ⧉ ⤴︎
Nunc ergo , dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi . Qui ait : Sub prino .
13:59▷ ⧉ ⤴︎
Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini , gladium habens , ut secet te medium , et interficiat vos .
13:60▷ ⧉ ⤴︎
Exclamavit itaque omnis coetus voce magna , et benedixerunt Deum , qui salvat sperantes in se .
13:61▷ ⧉ ⤴︎
Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium ), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum ,
13:62▷ ⧉ ⤴︎
ut facerent secundum legem Moysi . Et interfecerunt eos , et salvatus est sanguis innoxius in die illa .
13:63▷ ⧉ ⤴︎
Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus , et cognatis omnibus , quia non esset inventa in ea res turpis .
13:64▷ ⧉ ⤴︎
Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa , et deinceps .
13:65▷ ⧉ ⤴︎
Et rex Astyages appositus est ad patres suos , et suscepit Cyrus Perses regnum ejus .
← ch. 12 ch. 1 ch. 2 ch. 3 ch. 4 ch. 5 ch. 6 ch. 7 ch. 8 ch. 9 ch. 10 ch. 11 ch. 12 ch. 13 ch. 14 ch. 14 → Tell me when new readings are published One email per new chapter reading. Double opt-in; one-click unsubscribe.
Subscribe