EnglishVerbum原文閱讀但以理書 · 🔍 搜尋

但以理書 第 14 章

拉丁文原文.42 節.部分字詞可點開查義

📖 這一章另有 3 種原文 —— 並排對照(希伯來文舊約、七十士譯本、吉茲文聖經)
14:1
Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.
14:2
Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex.
14:3
Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum : porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ?
14:4
Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.
14:5
Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? an non vides quanta comedat et bibat quotidie ?
14:6
Et ait Daniel arridens : Ne erres, rex : iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando.
14:7
Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.
14:8
Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum.
14:9
Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.
14:10
Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo :
14:11
et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.
14:12
Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.
14:13
Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel : praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt.
14:14
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt.
14:15
Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.
14:16
Et ait rex : Salvane sunt signacula, Daniel ? Qui respondit : Salva, rex.
14:17
Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna : Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.
14:18
Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro : et dixit : Ecce pavimentum : animadverte cujus vestigia sint haec.
14:19
Et dixit rex : Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.
14:20
Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum : et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur, et consumebant quae erant super mensam.
14:21
Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis : qui subvertit eum, et templum ejus.
14:22
Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.
14:23
Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens : adora ergo eum.
14:24
Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens : iste autem non est deus vivens.
14:25
Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex : Do tibi.
14:26
Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis.
14:27
Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judaeus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.
14:28
Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.
14:29
Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.
14:30
Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
14:31
Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves : et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.
14:32
Erat autem Habacuc propheta in Judaea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo : et ibat in campum ut ferret messoribus.
14:33
Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.
14:34
Et dixit Habacuc : Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.
14:35
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.
14:36
Et clamavit Habacuc, dicens : Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.
14:37
Et ait Daniel : Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.
14:38
Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.
14:39
Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.
14:40
Et exclamavit voce magna rex, dicens : Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.
14:41
Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.
14:42
Tunc rex ait : Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis : quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum.
1234567891011121314