📜 Verbum
Scripture and the Fathers, read aloud in the original

misericordia

3,860 verses

Gregory the Great, Moralia in Job 982:5 · Latin · Latin Fathers
Misericordia autem a misero corde vocata est, eo quod unusquisque intueatur quempiam miserum, atque ei compatiens, dum dolore animi tangitur, ipse cor miserum facit, ut eum a miseria liberet cui intendit. Praescire dicitur qui unamquamque rem antequam veniat videt, et id quod futurum est priusquam praesens fiat praevidet. Deus ergo quomodo zelans est, qui in custodienda castitate nostra nullo utentis cruriatu tangitur? Quoinodo irascitur, qui in ulciscendis. vitiis nostris nulla perturbatione animi commovetur? Quomodo est poenitens, quisid quod semel fecerit se fecisse nequaquam dolel? Quomodo habet inisericordiam, qui cor nunquam miserum habet?
But mercy (misericordia) is so called from a wretched heart (miserum cor), in that each one, beholding some wretched person, and having compassion on him, while he is touched with grief of soul, himself makes his heart wretched, that he may deliver from misery the one to whom he attends. He is said to foreknow who sees each thing before it comes, and foresees that which is to be before it becomes present. How then is God zealous, who in guarding our chastity is touched by no torment of the one who feels it? How is He angry, who in avenging our vices is moved by no perturbation of soul? How is He one who repents, who in no way grieves at having done that which He once did? How does He have mercy, who never has a wretched heart?
然而「憐憫」(misericordia)之名乃是源於「悲慘的心」(miserum cor),因為各人看見某個悲慘之人,便憐恤他,當他心中被憂傷所觸動時,就使自己的心成為悲慘的,好叫他所關顧的人脫離悲慘。那在一件事來到之前就看見它、在將來之事成為現今之前就預見它的,被稱為預知。那麼神怎能是嫉妒的呢?祂在看守我們的貞潔時,並不像感受者那樣被任何苦楚所觸動。祂怎能發怒呢?祂在報應我們的惡行時,並不被心靈的任何攪擾所動。祂怎能是後悔的呢?祂對自己一度所行的事絕不感到憂傷。祂怎能有憐憫呢?祂從來沒有悲慘的心。
Luscus, quod lucem ex parte sciat, sicut luscitiosus, qui vesperi nihil videt. Luscos coclites dixerunt antiqui, unde et Cyclopas Coclites legimus dictos, quod unum oculum habuisse perhibentur. Lotus, lautus, id est mundus. Lupa, meretrix, a rapacitate vocata, quod ad se rapiat miseros et adprehendat. Misericors a conpatiendo alienae miseriae vocabulum est sortitus: et hinc appellata misericordia, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. Non autem occurrit ubique haec etymologia; nam est in Deo misericordia sine ulla cordis miseria. Mactus, magis auctus gloria; et est nomen tractum a sacris. Quotiens enim tus aut vinum super victimam fundebatur dicebant:
Luscus (one-eyed) means one who knows the light only in part, just as luscitiosus (dim-sighted) means one who sees nothing in the evening. The ancients called the one-eyed 'coclites,' whence we read that the Cyclopes too are called Coclites, because they are reported to have had a single eye. Lotus (washed) means lautus (cleansed), that is, clean. Lupa (a she-wolf, a harlot) means a prostitute, so named from rapacity, because she seizes wretched men to herself and lays hold of them. Misericors (merciful) has obtained its name from suffering-with (conpatiendo) another's misery; and hence mercy (misericordia) is so named, because it makes the heart wretched (miserum cor) at another's misery, as one who grieves. But this etymology does not hold everywhere; for in God there is mercy without any misery of heart. Mactus (glorified, honoured) means the more increased in glory; and it is a name derived from sacred rites. For as often as incense or wine was poured over the victim, they used to say:
Luscus(獨眼的)意為只在一部分認識光之人,正如 luscitiosus(夜盲的)意為傍晚一無所見之人。古人稱獨眼者為「coclites」,因此我們讀到獨眼巨人(Cyclopes)也被稱為 Coclites,因為據傳他們只有一隻眼。Lotus(被洗淨的)意為 lautus(潔淨的),即乾淨。Lupa(母狼,妓女)意為娼妓,因貪婪而得名,因為她把可憐人擄向自己並抓住他們。Misericors(憐憫的)之名得自對他人苦難的同情(conpatiendo);因此憐憫(misericordia)如此得名,因為它使人的心因他人的苦難而痛苦(miserum cor),如一個哀傷之人。但這詞源並非處處適用;因為在神裡面有憐憫,卻沒有任何心中的痛苦。Mactus(受尊崇的,得榮的)意為在榮耀中更加增添;此名源自祭禮。因為每逢有香或酒澆在祭牲身上,他們常說:
Genesis 19:19 · Latin · Vulgate
quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar :
Genesis 20:13 · Latin · Vulgate
Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
Genesis 21:23 · Latin · Vulgate
Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena.
Genesis 24:12 · Latin · Vulgate
Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
Genesis 24:14 · Latin · Vulgate
Igitur puella, cui ego dixero : Inclina hydriam tuam ut bibam : et illa responderit : Bibe, quin et camelis tuis dabo potum : ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac : et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo.
Genesis 24:27 · Latin · Vulgate
dicens : Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.
Genesis 24:49 · Latin · Vulgate
Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi : sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram.
Genesis 40:14 · Latin · Vulgate
Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam : ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere :
Genesis 47:29 · Latin · Vulgate
Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum : Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo : et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto :
Exodus 15:13 · Latin · Vulgate
Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
Exodus 20:6 · Latin · Vulgate
et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea.
Exodus 34:7 · Latin · Vulgate
qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
Numbers 14:18 · Latin · Vulgate
Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
Numbers 14:19 · Latin · Vulgate
Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum.
Deuteronomy 5:10 · Latin · Vulgate
et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus praecepta mea.
Deuteronomy 7:9 · Latin · Vulgate
Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt praecepta ejus in mille generationes :
Deuteronomy 7:12 · Latin · Vulgate
Si postquam audieris haec judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis :
Deuteronomy 25:12 · Latin · Vulgate
abscides manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia.
Joshua 2:12 · Latin · Vulgate
Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei : detisque mihi verum signum,
Joshua 2:14 · Latin · Vulgate
Qui responderunt ei : Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos : cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.
Judges 1:24 · Latin · Vulgate
viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum : Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam.
Judges 2:18 · Latin · Vulgate
Cumque Dominus judices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de caede vastantium.
Judges 8:35 · Latin · Vulgate
nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon, juxta omnia bona quae fecerat Israëli.
Ruth 1:8 · Latin · Vulgate
dixit ad eas : Ite in domum matris vestrae : faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum.
Naomi said to her two daughters-in-law, “Go, return each of you to her mother’s house. May Yahweh deal kindly with you, as you have dealt with the dead and with me.
拿俄米對兩個兒婦說:「你們各人回娘家去吧。願耶和華恩待你們,像你們恩待已死的人與我一樣!
Ruth 3:10 · Latin · Vulgate
Et ille : Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti : quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites.
He said, “You are blessed by Yahweh, my daughter. You have shown more kindness in the latter end than at the beginning, because you didn’t follow young men, whether poor or rich.
波阿斯說:「女兒啊,願你蒙耶和華賜福。你末後的恩比先前更大;因為少年人無論貧富,你都沒有跟從。
1 Samuel 15:6 · Latin · Vulgate
Dixitque Saul Cinaeo : Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo : tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël, cum ascenderent de Aegypto. Et recessit Cinaeus de medio Amalec.
1 Samuel 20:8 · Latin · Vulgate
Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti : si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me.
1 Samuel 20:14 · Latin · Vulgate
Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini : si vero mortuus fuero,
1 Samuel 20:15 · Latin · Vulgate
non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra : auferat Jonathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David.
2 Samuel 2:5 · Latin · Vulgate
Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos : Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum.
2 Samuel 2:6 · Latin · Vulgate
Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem : sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.
2 Samuel 3:8 · Latin · Vulgate
Quare ingressus es ad concubinam patris mei ? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait : Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie ?
2 Samuel 7:15 · Latin · Vulgate
Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.
2 Samuel 9:1 · Latin · Vulgate
Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan ?
2 Samuel 9:3 · Latin · Vulgate
Et ait rex : Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei ? Dixitque Siba regi : Superest filius Jonathae, debilis pedibus.
2 Samuel 9:7 · Latin · Vulgate
Et ait ei David : Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui : et tu comedes panem in mensa mea semper.
2 Samuel 10:2 · Latin · Vulgate
Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,
2 Samuel 15:20 · Latin · Vulgate
Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi ? ego autem vadam quo iturus sum : revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.
2 Samuel 22:51 · Latin · Vulgate
magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.
2 Samuel 24:14 · Latin · Vulgate
Dixit autem David ad Gad : Coarctor nimis : sed melius est ut incidam in manus Domini (multae enim misericordiae ejus sunt) quam in manus hominum.
1 Kings 3:6 · Latin · Vulgate
Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum : custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie.
1 Kings 8:23 · Latin · Vulgate
et ait : Domine Deus Israël, non est similis tui deus in caelo desuper, et super terram deorsum : qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo.
1 Kings 8:50 · Latin · Vulgate
et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te : et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis.
1 Chronicles 16:34 · Latin · Vulgate
Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in aeternum misericordia ejus.
1 Chronicles 16:41 · Latin · Vulgate
Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in aeternum misericordia ejus.
1 Chronicles 17:13 · Latin · Vulgate
Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.
1 Chronicles 19:2 · Latin · Vulgate
Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas : praestitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon,
2 Chronicles 1:8 · Latin · Vulgate
Dixitque Salomon Deo : Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
2 Chronicles 5:13 · Latin · Vulgate
Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere : Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus : impleretur domus Dei nube,
2 Chronicles 6:14 · Latin · Vulgate
ait : Domine Deus Israël, non est similis tui deus in caelo et in terra : qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo :
2 Chronicles 6:42 · Latin · Vulgate
Domine Deus, ne averteris faciem christi tui : memento misericordiarum David servi tui.
2 Chronicles 7:3 · Latin · Vulgate
Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum : et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
2 Chronicles 7:6 · Latin · Vulgate
Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum : Quoniam in aeternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas : porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat.
2 Chronicles 20:21 · Latin · Vulgate
Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent : Confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia ejus.
2 Chronicles 24:22 · Latin · Vulgate
Et non est recordatus Joas rex misericordiae quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait : Videat Dominus, et requirat.
2 Chronicles 30:9 · Latin · Vulgate
Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc : pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.
2 Chronicles 32:32 · Latin · Vulgate
Reliqua autem sermonum Ezechiae, et misericordiarum ejus, scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae, et in libro regum Juda et Israël.
2 Chronicles 35:26 · Latin · Vulgate
Reliqua autem sermonum Josiae, et misericordiarum ejus, quae lege praecepta sunt Domini,

Showing the first 60. Narrowing the corpus or using a longer phrase helps.