📜 Verbum
Scripture and the Fathers, read aloud in the original

← All books · Vulgate › Psalms

Psalms 58

Latin original · 12 verses · some words can be tapped for a gloss

← ch. 57ch. 59 →
📖 This chapter exists in 3 other originals — side by side (Hebrew Old Testament, Septuagint, Ge'ez Bible)
58:0
In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
58:1
Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
58:2
Etenim in corde iniquitates operamini ; in terra injustitias manus vestrae concinnant.
58:3
Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero : locuti sunt falsa.
58:4
Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
58:5
quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
58:6
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus.
58:7
Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ; intendit arcum suum donec infirmentur.
58:8
Sicut cera quae fluit auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
58:9
Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
58:10
Laetabitur justus cum viderit vindictam ; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
58:11
Et dicet homo : Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
← ch. 57ch. 59 →
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150