📜 Verbum
Scripture and the Fathers, read aloud in the original

← All books · Vulgate › Psalms

Psalms 81

Latin original · 17 verses · some words can be tapped for a gloss

← ch. 80ch. 82 →
📖 This chapter exists in 3 other originals — side by side (Hebrew Old Testament, Septuagint, Ge'ez Bible)
81:0
In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
81:1
Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob.
81:2
Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara.
81:3
Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae :
81:4
quia praeceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.
81:5
Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti ; linguam quam non noverat, audivit.
81:6
Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.
81:7
In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.
81:8
Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,
81:9
non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
81:10
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
81:11
Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.
81:12
Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.
81:13
Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,
81:14
pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
81:15
Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in saecula.
81:16
Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
← ch. 80ch. 82 →
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150