← All books · Vulgate › Psalms
Psalms 8
Latin original · 10 verses · some words can be tapped for a gloss
← ch. 7ch. 9 → 📖 This chapter exists in 3 other originals —
side by side (Hebrew Old Testament, Septuagint, Ge'ez Bible)
8:0
In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
8:1
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
8:2
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
8:3
Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.
8:4
Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ?
8:5
Minuisti eum paulominus ab angelis ; gloria et honore coronasti eum ;
8:6
et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8:7
Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
8:8
volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
8:9
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !
← ch. 7ch. 9 →