📜 Verbum
Scripture and the Fathers, read aloud in the original

← All books · Vulgate › Psalms

Psalms 75

Latin original · 11 verses · some words can be tapped for a gloss

← ch. 74ch. 76 →
📖 This chapter exists in 3 other originals — side by side (Hebrew Old Testament, Septuagint, Ge'ez Bible)
75:0
In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
75:1
Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.
75:2
Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
75:3
Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus.
75:4
Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :
75:5
nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
75:6
Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus :
75:7
quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat :
75:8
quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen faex ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terrae.
75:9
Ego autem annuntiabo in saeculum ; cantabo Deo Jacob :
75:10
et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.
← ch. 74ch. 76 →
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150