📜 Verbum · 聖言
原文誦讀聖經與教父文獻

← 回書卷目次 · 武加大譯本 › 詩篇

詩篇 第 11 章

拉丁文原文.8 節.部分字詞可點開查義

← 第 10 章第 12 章 →
📖 這一章另有 3 種原文 —— 並排對照(希伯來文舊約、七十士譯本、吉茲文聖經)
11:0
In finem. Psalmus David.
11:1
In Domino confido ; quomodo dicitis animae meae : Transmigra in montem sicut passer ?
11:2
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde :
11:3
quoniam quae perfecisti destruxerunt ; justus autem, quid fecit ?
11:4
Dominus in templo sancto suo ; Dominus in caelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt ; palpebrae ejus interrogant filios hominum.
11:5
Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
11:6
Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
11:7
Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit : aequitatem vidit vultus ejus.
← 第 10 章第 12 章 →
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150