← 回書卷目次 · 武加大譯本 › 詩篇
詩篇 第 63 章
拉丁文原文.12 節.部分字詞可點開查義
← 第 62 章第 64 章 → 📖 這一章另有 3 種原文 ——
並排對照(希伯來文舊約、七十士譯本、吉茲文聖經)
63:0
Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.
63:1
Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !
63:2
In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
63:3
Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
63:4
Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
63:5
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
63:6
Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
63:7
Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
63:8
Adhaesit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.
63:9
Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam : introibunt in inferiora terrae ;
63:10
tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt.
63:11
Rex vero laetabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.
← 第 62 章第 64 章 →