📜 Verbum · 聖言
原文誦讀聖經與教父文獻

← 回書卷目次 · 武加大譯本 › 詩篇

詩篇 第 36 章

拉丁文原文.13 節.部分字詞可點開查義

← 第 35 章第 37 章 →
📖 這一章另有 3 種原文 —— 並排對照(希伯來文舊約、七十士譯本、吉茲文聖經)
36:0
In finem. Servo Domini ipsi David.
36:1
Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.
36:2
Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
36:3
Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.
36:4
Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viae non bonae : malitiam autem non odivit.
36:5
Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
36:6
Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
36:7
quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
36:8
Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos :
36:9
quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
36:10
Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
36:11
Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
36:12
Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
← 第 35 章第 37 章 →
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150