📜 Verbum · 聖言
原文誦讀聖經與教父文獻

← 回書卷目次 · 武加大譯本 › 詩篇

詩篇 第 92 章

拉丁文原文.16 節.部分字詞可點開查義

← 第 91 章第 93 章 →
📖 這一章另有 3 種原文 —— 並排對照(希伯來文舊約、七十士譯本、吉茲文聖經)
92:0
Psalmus cantici, in die sabbati.
92:1
Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime :
92:2
ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
92:3
in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.
92:4
Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
92:5
Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
92:6
Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec.
92:7
Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi :
92:8
tu autem Altissimus in aeternum, Domine.
92:9
Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
92:10
Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
92:11
Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
92:12
Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
92:13
Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
92:14
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :
92:15
ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
← 第 91 章第 93 章 →
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150