← 回書卷目次 · 武加大譯本 › 詩篇
詩篇 第 76 章
拉丁文原文.13 節.部分字詞可點開查義
← 第 75 章第 77 章 → 📖 這一章另有 3 種原文 ——
並排對照(希伯來文舊約、七十士譯本、吉茲文聖經)
76:0
In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
76:1
Notus in Judaea Deus ; in Israël magnum nomen ejus.
76:2
Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
76:3
Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
76:4
Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis ;
76:5
turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
76:6
Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
76:7
Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.
76:8
De caelo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit
76:9
cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
76:10
Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
76:11
Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera : terribili,
76:12
et ei qui aufert spiritum principum : terribili apud reges terrae.
← 第 75 章第 77 章 →