← 回書卷目次 · 武加大譯本 › 詩篇
詩篇 第 22 章
拉丁文原文.32 節.部分字詞可點開查義
← 第 21 章第 23 章 → 📖 這一章另有 3 種原文 ——
並排對照(希伯來文舊約、七十士譯本、吉茲文聖經)
22:0
In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
22:1
Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum.
22:2
Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
22:3
Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
22:4
In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.
22:5
Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi.
22:6
Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
22:7
Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
22:8
Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.
22:9
Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae.
22:10
In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meae Deus meus es tu :
22:11
ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
22:12
Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.
22:13
Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
22:14
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
22:15
Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me.
22:16
Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ;
22:17
dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
22:18
Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
22:19
Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice.
22:20
Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
22:21
Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
22:22
Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiae laudabo te.
22:23
Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum.
22:24
Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
22:25
Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
22:26
Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in saeculum saeculi.
22:27
Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae ; et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium :
22:28
quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
22:29
Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
22:30
Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi.
22:31
Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
← 第 21 章第 23 章 →