📜 Verbum · 聖言
原文誦讀聖經與教父文獻

← 回書卷目次 · 武加大譯本 › 詩篇

詩篇 第 88 章

拉丁文原文.19 節.部分字詞可點開查義

← 第 87 章第 89 章 →
📖 這一章另有 3 種原文 —— 並排對照(希伯來文舊約、七十士譯本、吉茲文聖經)
88:0
Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.
88:1
Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
88:2
Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
88:3
Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
88:4
Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
88:5
inter mortuos liber ; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
88:6
Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
88:7
Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
88:8
Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ;
88:9
oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas.
88:10
Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?
88:11
Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?
88:12
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ?
88:13
Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
88:14
Ut quid, Domine, repellis orationem meam ; avertis faciem tuam a me ?
88:15
Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
88:16
In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me :
88:17
circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul.
88:18
Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
← 第 87 章第 89 章 →
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150